- PANIAS
- PANIASGraece Πανιὰς, apud Ptol. Καισάρεια Πανιὰς, cadem nonnullis cum Paneas: Iosephus tamen Πανεὰς de Urbe, quam insstauratam a Philippo Tetrarcha et Καισάρειαν nominatam, in gratiam Caesaris, scribit; at Πανιὰς de provincia, sumit: sed aliis provincia quoque Paneas appellatur. Plin. l. 5. c. 18. de urbibus Decapolitanae Syriae, Intercursant cinguntque has urbes tetrarchiae, regionum instar singulae et in regna contribuuntur, Trachonitis, Paneas, in qua Caesarea cum supradicto fonte, Abila, Arca, Amploessa, Gabe. Ubi Paneadem vocat regionem sive Tetrarchiam, in qua urbs Caesarea, quae et Paneas cognominata est etc. A simulacro seu templo Panis sic dictum autumat Philostorgius, quod Πάνειον Graecis, sicut Ἴσειον, Isidis simulacrum vel aedes, Ἀσκληπίειον, Aesculapii, Ὀλυμπίειον κλ. Alii etiam scripsêre. Πάνιον; unde spelunca Panis Πανίαι βῆςςαι, apud Aesohylum, et Πάνιος δαίμων, apud Hesychium: certe ὁ Πάνιος et Πάνειος dicebatur, uti docet Salmas. ad Solin. p. 576. Vide quoque in voce Paneas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.